PARATORIUM

PARATORIUM
PARATORIUM
in Ordine Romano, Secretarium Ecclesiae, seu locus, ubi Pontifex et qui sacra facturi sunt, sese parant, i. e. ex medii aevi usu, adornant, et vestes Ecclesiasticas induunt: vel ubi ad sacram peragendam liturgiam se parant, i. e. praeparant. Vide Car. du Fresne Glossar. et Description. aedis Soph. n. 67. 68. Sic Paratura, vox similiter recentioris aevi, idem quod Paramentum (cuius vocis frequens usus, apud Ecclesiae Romanae Scriptores, ubi de vestibus sacris: unde Parator, Sartor, qui vestes conficit, velornat, inveter. Charta apud Car. du Frense, Gallice etiam Parmentier, quasi Paramentarius seu paramentorum effector) Gallis Parure, reperitur apud Tertullian. de Coron. Mil. et Solin. c. 53. Latine Antepannus, quod colligit Salmas. ex voce Graecis recentioribus usurpatâ, Α᾿ντίπανον, quam certum esse ait, puram putam esse Latinam. Α᾿ντίπανα enim Antepanes
dixêre, ut, Α᾿ντικένσορα, Antecessorem; Α᾿ντιμίνσιον, Antemissum. Hesychius, Α᾿ντὶπανον, παρατούριον, κράσπεδον: ubi παρατούριον omnino nostrum paratura est vel ornatura: quô modô vocabant olim in vestibus ultimam fimbriam; pannum autem pro fascia poni iam supra diximus. Igitur, institam, limbum, fasciam, pannum, lorum, paragaudam, quibus vestes olim ornabantur, ornaturas etiam dixerunt et paraturas. Ο῎ρας vocat Cedrenus (an ab ornando) et διδακτυλιαίους ὄρνας, latiores institas, quibus vestes ornabantur. De Tiberio iun. Ο῾ρίσας διδακτυλιαίους ὄρνας εν ταῖς ςτολαῖς αὐτᾶν κόσμου χάριν. Omnino, sicut infimô aevô in Graecam linguam παρατούριον, a paratura, sic etiam ὄρνα, a verbo ornare, ut haec resona, a resonare in Gloss. vigila, vigla et βίγια, a vigilare, assumptum est. Etiam Margella huiusmodi ornaturas et lora Latini vocârunt. Margum enim vel Margus, idem cum Margo, Gall. bord. hinc diminutiva Margulum et Margellum, pro limbo vel margine vestem ornante. Sidonius; Vestimenta puniceis marginata limbis: unde Graecis recentioribus Μαργέλλια; hodieque Margellam putei, pro margine, etiam Burgundiones dicunt. Vide Salmas. ad Vopisc. in Vita Bonosi, c. ult. et Exercit. suis ad Solinum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Gärbekammer, die — Die Gärbekammer, plur. die n, in einigen so wohl Ober als Niederdeutschen Gegenden eine Benennung der Sacristey an einer Kirche, weil sich die Priester in derselben zu gärben, d.i. anzukleiden und zu dem Gottesdienste zuzubereiten pflegen; das… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • paratoia — pa·ra·tó·ia s.f. CO TS idraul. sistema mobile di sbarramento, costituito da una saracinesca o da un diaframma di legno o metallo, destinato a regolare la portata di un corso d acqua {{line}} {{/line}} DATA: 1496. ETIMO: cfr. lat. mediev.… …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”